- ORDEA
- ORDEAvox recentioris aevi, memorata in Tabulario S. Petri Generensis, Absolvit idem Gasto in Bearnio--- omnes homines ad dominium S. Petri Generensis pertinentes, ab exercitu et ab omni expeditionis genere, et a repentina hostium insequutione, quam vulgus consuevit Ordeam appellare: Marcae Histor. Beneharn. l. 6. c. 11. num. 6. idem videtur esse, quod Wardea, in LL. Wisigothorum et in Capitular. Caroli M. certus scilicet militum numerus, qui in castris et oppidis olim constituebatur, ad arcendas hostium repentinas invasiones et irruptiones. At Dominico de Praerogativ. allod. c. 22. §. 5. significat haec vox tumultuariam illam et repentinam militum convocationem, quae aeris campani sonitu iam finibus imminenti hosti opponi consuevit: in veteri quippe Codice forensium Actorum ditionis Mixiae, in regno Navarrae, conventus generalis denuntiatio ab orde sonade, idem est ac interpositô aeris sonitu, interpretante Oyhenarto in Notit. Vasconiae p. 127. Ita Ordeam pulsare, idem significat, quod Gallis battre le beffroy, et Anglis levare huesium. Vide Car. du Fresne Glossar. ut et supra, voce Huesium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.